- POSTUMUS M. Cassius Latienus
- POSTUMUS M. Cassius LatienusGallus, vir fuit bellô fortissimus, atque in pace constantissimus, in omni quoque vita gravis, usque adeo, ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia positum crederet, quasi custodivitae, morum et actuum Imperialium institutori. Sed ut plerique asserunt (quod eius non nonvenit moribus) postea fidem fregit, et occisô Salonio, cum Albino, cuius curae commissus erat, An. 260. sumpsit Imperium. Ut autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odissent, puerum autem apud se imperare ferre non possent, eum, qui commissam regebat provinciam, Imperatorem appellârunt, missisque militibus adolesentem interfecerunt. Sic omnibus Gallis acceptissimus, Gallias per An. 10. instauravit, submotis omnibus Germanicis gentibus. Sed cum se gravissime, gereret, Lolliani opera interemptus est, cum fil. Caio Iunio Castio Latieno Posthumio, Caes. et Augusto. Trebell. Poll. de 30. Tyrann. c. 3. Aur. Victo. Oros. etc. Vide Iulius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.